- POPULUS
- POPULUSaliquando a Plebe distinguitur, et tum universos cives significatu suô comprehendit, connumeratis etiam Patriciis et Senatoribus. Hinc a Capitone Plebiscitum definitur, Lex, quam Plebs, non Populus, accipit. Aliquando designat certum aliquem civium Romanor. ordinem, eorum videl, qui sive Senatoriô, sive Equestri, sive Plebeiôldeô natiessent, a Censoribus tamen neque in Equestrem Senatorium, neque in Ordinem fuêre relati. Et hic Popularis, de Populo, item de Plebe Ordo; quoque vocabatur, pertinebantque ad eum Patricii, qui nec in Senatum lecti essent, nec Equestrem censum haberent; tum Equites, qui Patrimonium consumpsissent, vel quibus, propter flagitia, equi publici et annuli aurei adempti essent; tum Plebeii. i. e. inferioris fortunae hominibus nati, qui Patriciis opponebantur. Hi enim, si min us haberent CD ??? de Populo erant: Sin CD ??? haberent, equumque publicum obtinuissent annulôque uterentur, inter Equites; et si in Senatum lecti, inter Senatores locum, non minus ac Patricii, habere poterant. Interim quemadmodum ex Populari ordine, in Equestrem Senatorumque pro census ratione, assurgere poterant; ita et, si propter flagitia aliqua a Censoribus notarentur, etiam de suo ordine deturbari et in Aerarios ac Caeritum tabulas referri poterant, ut dictum supra, in voce Plebeii, et apud Ioh. Rosin. ântiqq. Rom. l. 1. c. 17. Iuvenalis, nomine Orchestrae ac Populi, discrimen horum ordinum indigitare videtur, Sat. 3. v. 177.Aequales habitus illic, similemque videbisOrchestram et Populum. ———Ubi respicit diversa Theatri loca, in quo Senatores Orchestram, (Equites gradus 14.) Cuneum Populus, unde et Popularia, implebat: Hincque inter Cuneos recidere Proverbiô dicimus, de homine plebeio ac infimi ordinis. Cael. Rhodig. l. 8. c. 8. Quoties autem universus Populus, suffragiorum ferendorum gratiâ, conveniebat, Comitia dicebantur, quae triplicia fuisse, Curiata, Centuriata et Tributa, notum est. In eius voluntate con cilianda, quantum operae Petitores seu Candidati posuerint, hinc patet, quod Petitor quemque civium nomine suô appellare, imo Patris, Fratris vel Patroni nomine honorare; prensare ac rogare, congiaria item illi dare, prandia praebere, gladiatores exhibere, loca parare, pecunias dividere etc. necesse habuerit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 7. c. 8. Ipsos quandoque Principes, quos in Theatrum aut Circum venientes Populus laetô clamore excipiebat, Populum vicissim non salutâsse modo, sed et foedissimô adulationis generese ei submisisse, legimus: quod tamen ante neronem nullus factitavit. Is certe, ut notatum Tacito, Annal. l. 16. c. 4. flexus genu coetum illum manu veneratus, Iudicum sententias operiebatur fictô pavore. Quod enim Suetonio de Claudio c. 12. proditum est, Spectacula edentes, voce ac manu veneratus est, ad magistratus, qui Ludorum commissionibus praeerant, spectat. Claudian. de 6. Honorii Coonsul. v. 611. venerationem hanc Populo exhibitam ab Imperatore eleganter exposuitO quantum Populo secreti Numinis addit.Imperii praesens species! quantamque rependit.Maiestas alterna vicem, cum regia CirciConnexum gradibus veneratur purpura vulgus.Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. 6. 5. Curiam et Populumpurgari olim consuevisse, cum excerptum ex bovis utero vitulum comburerent, et ex illius cinere, additô equi sanguine et fabarum stipulis, suffimen facerent, tradit Alex. ab Alexandro, Genial. dier. l. 5. c. 16. Vide quoque supra voce Palilia. Nec omittendum, accusatos apud Senatum reossedere sub Patrono: sed institutâ ad Populum provocatione, supra eundem collocari consuevisse, ut Declamator ille apud Senecam docet, l. 3. Controv. 17. de Popilio Lenate Ciceronis interfectore, Impius es, ingratus es, audeo dicere parricida, respice Forum; hîc sub Cioerone sedisti, respice Rostra. hîc supra Ciceronem sedisti. De div isione Populi Rom. in Patricios et Plebeios: Item in Senatores, Equites et Populum seu Plebem: In Centurias porro, Curias et Tribus; ut et de distributione Populi Atheniensis, primo in Eupatridas, Geomoros, et Demiurgos: dein in Pentacosiomedimnos, Equites, Zeugitas et Thetas vel Proletarios, diximus passim suis locis. De iuribus Populi in utraque hac Republ. vide iterum supra in voce Plebeii. Addam aliquid de Populi coronatione. Non enim singuli tantum victoriae et fortitudinis praemia coronas nacti sunt, verum etiam interdum tota cohors, Populus, publici Ordines, universi, totae urbes. Liv. l. 21. Rhodiorum populus coronâ virtutis ergo donatus est. Sic populus Romanus, si eius auspiciis bellum gestum, patratumque fuerat, coronam victricem capite gestâsse legitur apud Liv. l. 10. Unde Gellius, Verba, inquit, l. 7. c. 4. haec sunt Catonis, ut populus suâ operâ potius ob urem bene gestam coronatus supplicatum eat, quam re male gestâ coronatus veneat. Ut de variis Festis nihil addam, in quibus idem factitatum. Vide hanc in rem plura, apud Car. Paschal. coronar. l. 7. c. 6. et l. 8. c. 4. nec non supra voce Multitndo uti de disorimine vocum Populus et Gens, supra in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.